monumenta.ch > Tertullianus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 21, 6
Et nos etiam Sermoni atque Rationi itemque Virtuti, per quae omnia molitum Deum ediximus, propriam substantiam spiritum inscribimus, cui et Sermo insit pronuntianti, et Ratio adsit disponenti, et virtus praesit perficienti. Hunc ex Deo prolatum didicimus, et prolatione generatum, et idcirco Filium Dei et Deum dictum ex unitate substantiae. Nam et Deus spiritus. Et cum radius ex sole porrigitur, portio ex summa; sed sol erit in radio , quia solis est radius, nec separatur substantia, sed extenditur.